ADALUALDUS

ADALUALDUS
ADALUALDUS
Agilulfi fil. Longobardorum Rex a populo puer adhuc salutatus, atque insigni regiô decoratus in Circo, patre ipsô assidente. Cum ad eum Eusebius, ab Heraclio Imperatore, legatus venisset, sive iussum Imperatoris, sive consilium suum sequutus, Adalvaldo e balneo exeunti poculum specie salutiferum dedit: quô epotô rex desipere, ac plane mentis impos esse coepit: quod ubi sensit Eusebius, ipsum et iuvenem, et amentem impulit, ut propriae securitatis causâ prineipes Longobardorum e medio tolleret:coeptâ inde caede, ac iam duodecim e primoribus interemptis, ne malum longius serperet, veriti Longobardi, ipsum A. C. 724. tumultu excitô, reunô cum regina matre Theodelinga exegerunt. Sigonius l. 2. Regni Italici.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”